OROCASIAS

OROCASIAS
OROCASIAS
mons ad Antiochiam, apud Procopium Persicor. l. 2. Ε᾿ν δὲ τῇ ἄκρᾳ γενόμενος, ἣν δὴ Ο᾿ροκασιάδα καλεῖν οἱ ταύτῃ ἄνθρωποι νενομίκασι, ἐπιμαχώτατον κατενόησεν, οὗ τὸ κατ᾿ αὐτὴν τεῖχος πέτρα γὰρ τυγχάνει τις ενταῦθά ποι οὖσα ἔυρους μὲν ἐπὶ πλεῖςτον ἱκανῶς ἔχουσα ὕψος δὲ ὀλίγῳ τοῦ περιβόλου ἐλασσουμένη. Idem cum Casio, qui apud Dionem in Traiano ὄρος Κάσιον, vel unicâ dictione Ο᾿ροκάσιον dicitur. Quo, quum videndi Solis ortus gratiâ nocte ascendisset Adrianus, imbre ortô, fulmen decidens hostem et victimarium sacrificanti afflavit, Spartian. in Vita eius, c. 14. Huius montis pedes Orontes fluv. lambit Ammian. l. 14. Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis, imosque pedes Casii praetermeans, funditur in Parthenium mare. Vide Salmas. ad Solin. p. 618.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”